monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 4
Rex noster Dominus Christus prima narratione post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit, quia eum de mundi istius adversitate liberavit, sanctis iubens laudem dicere Domino, quando universa in eius potestate sunt posita. Secunda se dicit a sua constantia non movendum, insuper addens praeconia Divinitatis a vivis potius, non a mortuis esse solvenda. Tertia redit ad resurrectionem suam laetus et exsultans, quoniam carnis fragilitate deposita, in aeterna maiestatis suae gloria perseverat, more suo praeteritum dicens, quod noverat esse venturum.